Oenomaus

Oenomaus et Myrtilus in curro

Oenomaus (Οἰνόμαος) in mythologia Graeca fuit Martis filius, Elidis et Pisae Rex, atque Hippodamiae pater; qui, cum ex oraculo se a genero interfectum iri didicisset, et filia tamen a multis procis ab formae praestantiam ambiretur; curule certamen procis proposuit, eâ lege, ut filia victori in matrimonium cederet, victus mortem subiret. (Inde "Pisaeique tori legem", dixit Nemesianus.) Tredecim igitur victis et occisis, Pelops Tantali filius amore puellae captus, Myrtilum aurigam pretiô corrupit, ut axes infirmos et fragiles currui subiungeret. Quô factô Oenomaus una cum curru corruit, membrisque omnibus e ruinâ collisis, iamque morti vicinus, Pelopem precatus est, ut vicem suam ulcisceretur. Quare, cum Myrtilus pactum sibi perfidiae praemium a Pelope contumeliosius exigeret, ab eo in mare praecipitatus est; eôque modô et puellâ et regnô potitus Pelops, totam chersonesum de suo nomine Peloponnesum appellavit.

Hyginus mythographus haec de Oenomao refert:

Oenomaus Martis et Asteropes Atlantis filiae filius habuit in coniugio Euareten Acrisii filiam, ex qua procreauit Hippodamiam, virginem eximiae formae, quam nulli ideo dabat in coniugium quod sibi responsum fuit a genero mortem cavere. itaque cum complures eam peterent in coniugium, simultatem constituit se ei daturum qui secum quadrigis certasset victorque exisset, quod is equos aquilone velociores habuit, victus autem interficeretur. multis interfectis novissime Pelops Tantali filius cum venisset et capita humana super valvas fixa vidisset eorum qui Hippodamiam in uxorem petierant, paenitere eum coepit regis crudelitatem timens. itaque Myrtilo aurigae eius persuasit regnumque ei dimidium pollicetur si se adiuvaret. fide data Myrtilus currum iunxit et clavos in rotas non coniecit; itaque equis incitatis currum defectum Oenomai equi distraxerunt. Pelops cum Hippodamia et Myrtilo domum victor cum rediret, cogitavit sibi opprobrio futurum et Myrtilo fidem praestare noluit, eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam in patriam adduxit suam quod Peloponnesum appellatur; ibi ex Hippodamia procreavit Hippalcum Atreum Thyesten. [1]

  • notae

Notae

  1. Hyginus, myth., Fabulae 84.1.

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Versio interretialis

Other Languages
brezhoneg: Oinomaos
català: Enomau
čeština: Oinomaos
Ελληνικά: Οινόμαος
English: Oenomaus
Esperanto: Enomao
español: Enómao
suomi: Oinomaos
français: Œnomaos
עברית: אוינומאוס
italiano: Enomao
қазақша: Эномай
Nederlands: Oinomaos
polski: Ojnomaos
português: Enomau
русский: Эномай
srpskohrvatski / српскохрватски: Enomaj
slovenčina: Oinomaos (syn Area)
српски / srpski: Еномај
svenska: Oinomaos
українська: Еномай