Constantinus Lacapenus

Constantinus Lacapenus, Graece Κωνσταντῖνος Λακαπηνός (natus post annum fere 915; interfectus anno 946), filius natu minimus imperatoris Romani I uxorisque eius Theodorae, fuit imperator Constantinopolitanus, iuxta patrem, fratres Christophorum Stephanumque et generum Constantinum VII, ab anno 924. Anno 944 cum fratre Stephano patrem e regno deposuit. Ipse post quadraginta dies a Constantino Porphyrogenito deiectus est et ad Samothraciam insulam in exsilium missus, ubi anno 946 dum evadere temptat interfectus est.

  • nexus externi

Nexus externi


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. , si potes!
Other Languages