Bibliotheca Nationalis Francica

Bibliothecae Nationalis antiquioris "Hospitalium Tubeuf" iuxta viam Richelieu

Bibliotheca Nationalis Francica (Francogallice Bibliothèque nationale de France, nomine anno 1994 imposito) est bibliotheca rei publicae Francicae, saeculo XIV a rege Carolo V condita et per quattuor saecula a successoribus continuata, temporibus recentioribus a guberniis nationalibus recepta et aucta. Bibliotheca Lutetiae olim iuxta rue de Richelieu stabat; hodie autem in arrotundimento XIII reperitur in insula urbana Francisco Mitterrand dicata (site François-Mitterrand).

Other Languages
беларуская (тарашкевіца)‎: Нацыянальная бібліятэка Францыі
Lingua Franca Nova: Biblioteca Nasional de Frans
srpskohrvatski / српскохрватски: Bibliothèque nationale de France